

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 6: Versus 49
Supra terram,etc. Diabolus mundum qui in maligno positus est super terram aedificat, quia ad terrenorum amorem trahit. Sine fundamento aedificat, quia peccatum in propria natura non subsistit, quia malum substantia non est, quod tamen ubicunque fit in bona natura coalescit vel sine fundamento, id est sine fundo. Sicut ergo qui in puteo mergitur, putei in fundo retinetur, sic anima lapsa quasi in quodam loco fundi consistit, si in aliqua peccati mensura se retinet. Sed cum peccato in quo labitur non potest esse contenta, dum ad deteriora quotidie ducitur, quasi in puteo quo concidit fundum quo figatur non invenit.Concidit et facta est ruina,etc. Omnis conscientia, quae spe fixa in Deum non permanet, in tentationibus non valet persistere, et tanto plus agitur, quanto plus in illis quae mundi sunt a superioribus disjungitur. Et vere omnes mali vel ficte boni ingruente qualibet tentatione, pejores fiunt.